Busca Bíblica

Encontrados 655 registros para: regis



E quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti et intulit eam in aerarium regis. (Liber Genesis 47,14)

  

Timuerunt autem obstetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti, sed conservabant mares. (Liber Exodus 1,17)

  

Induravitque Dominus cor pharaonis regis Aegypti, et persecutus est filios Israel; at illi egressi erant in manu excelsa. (Liber Exodus 14,8)

  

Dixitque Dominus ad Moy sen: “Praecide tibi duas ta bulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quae habuerunt tabulae, quas fregisti. (Liber Exodus 34,1)

  

Hesebon enim erat urbs Sehon regis Amorraei, qui pugnavit contra primum regem Moab et tulit omnem terram, quae dicionis illius fuerat usque Arnon. (Liber Numeri 21,26)

  

Non conspicitur malum in Iacob, nec videtur calamitas in Israel. Dominus Deus eius cum eo est, et clangor regis in illo. (Liber Numeri 23,21)

  

Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben et dimidiae tribui Manasse filii Ioseph regnum Sehon regis Amorraei et regnum Og regis Basan, terram cum urbibus suis et terminis, urbes terrae per circuitum. (Liber Numeri 32,33)

  

trans Iordanem in valle contra Bethphegor, in terra Sehon regis Amorraei, qui habitavit in Hesebon, quem percussit Moyses et filii Israel egressi ex Aegypto. (Liber Deuteronomii 4,46)

  

Et possederunt terram eius et terram Og regis Basan, duorum regum Amorraeorum, qui erant trans Iordanem ad solis ortum, (Liber Deuteronomii 4,47)

  

sed quia dilexit vos Dominus et custodivit iuramentum, quod iuravit patribus vestris, eduxit vos in manu forti et redemit te de domo servitutis, de manu pharaonis regis Aegypti. (Liber Deuteronomii 7,8)

  

Et scribam in tabulis verba, quae fuerunt in his, quas ante confregisti, ponesque eas in arca”. (Liber Deuteronomii 10,2)

  

Terminus Og regis Basan de reliquiis Raphaim, qui habitavit in Astharoth et in Edrai, (Liber Iosue 12,4)