Busca Bíblica

Encontrados 334 registros para: quidem



Haec autem non comedetis ex ruminantibus vel dividentibus ungulam: camelum, quia ruminat quidem, sed non dividit ungulam, inter immunda reputabis; (Liber Leviticus 11,4)

  

Quidquid autem ambulat quidem super quattuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quae salit super terram, (Liber Leviticus 11,21)

  

Omne animal, quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam nec ruminat, immundum erit vobis; et, qui tetigerit illud, contaminabitur. (Liber Leviticus 11,26)

  

Et considerabit eum die septimo: et, siquidem plaga ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos, rursum recludet eum septem diebus aliis. (Liber Leviticus 13,5)

  

Et, siquidem creverit, adiudicabit eum leprae; (Liber Leviticus 13,22)

  

Et, siquidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus solitoque subtilior, contaminabit eos, quia scabies est, lepra capitis vel barbae. (Liber Leviticus 13,30)

  

Et cum viderit post lavationem faciem quidem pristinam non mutatam, nec tamen crevisse plagam, immunda est res, et igne combures eam, eo quod infusa sit plaga in superficie rei vel in parte aversa. (Liber Leviticus 13,55)

  

Non intrabunt ad videndum, nec puncto quidem, sanctuarium; alioquin morientur”. (Liber Numeri 4,20)

  

nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur, quia consecratio Dei sui super caput eius est. (Liber Numeri 6,7)

  

non uno die nec duobus vel quinque aut decem nec viginti quidem, (Liber Numeri 11,19)

  

Iratusque Moyses valde ait ad Dominum: “Ne respicias sacrificia eorum; tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis nec afflixerim quempiam eorum”. (Liber Numeri 16,15)

  

quem relinquentes castrametati sunt ultra Arnon, qui est in deserto, quod prominet de finibus Amorraei. Siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorraeos. (Liber Numeri 21,13)