Busca Bíblica
Encontrados 2399 registros para: quia
Nunc igitur redde viro suo uxorem, quia propheta est; et orabit pro te, et vives. Si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu et omnia, quae tua sunt”. (Liber Genesis 20,7) |
Vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei: “Quid fecisti nobis? Quid peccavi in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? Quae non debuisti facere, fecisti mihi”. (Liber Genesis 20,9) |
Rursumque ait: ? Quis auditurum crederet Abraham quod Sara lactaret filios, quia peperit ei filium iam seni?”. (Liber Genesis 21,7) |
Cui dixit Deus: “Non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua; omnia, quae dixerit tibi Sara, audi vocem eius, quia in Isaac vocabitur tibi semen. (Liber Genesis 21,12) |
Sed et filium ancillae faciam in gentem magnam, quia semen tuum est”. (Liber Genesis 21,13) |
Surge, tolle puerum et tene illum manu tua, quia in gentem magnam faciam eum”. (Liber Genesis 21,18) |
Idcirco vocatus est locus ille Bersabee, quia ibi uterque iuraverunt. (Liber Genesis 21,31) |
“Per memetipsum iuravi, dicit Dominus: quia fecisti hanc rem et non pepercisti filio tuo unigenito, (Liber Genesis 22,16) |
et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia oboedisti voci meae”. (Liber Genesis 22,18) |
“Nolite, ait, me retinere, quia Dominus direxit viam meam; dimittite me, ut pergam ad dominum meum”. (Liber Genesis 24,56) |
ait: “Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum”. Quam ob causam vocatum est nomen eius Edom (id est Rufus). (Liber Genesis 25,30) |
Sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae adversus pastores Isaac dicentium: “Nostra est aqua!”. Quam ob rem nomen putei vocavit Esec (id est Iurgium), quia iurgati sunt cum eo. (Liber Genesis 26,20) |
