Busca Bíblica
Encontrados 2135 registros para: quam
Et vixit Malaleel, postquam genuit Iared, octingentis triginta annis et genuit filios et filias. (Liber Genesis 5,16) |
Et vixit Iared, postquam genuit Henoch, octingentos annos et genuit filios et filias. (Liber Genesis 5,19) |
Et ambulavit Henoch cum Deo, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis et genuit filios et filias. (Liber Genesis 5,22) |
Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias. (Liber Genesis 5,26) |
Vixitque Lamech, postquam genuit Noe, quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias. (Liber Genesis 5,30) |
Gigantes erant super terram in diebus illis et etiam postquam ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illaeque eis genuerunt: isti sunt potentes a saeculo viri famosi. (Liber Genesis 6,4) |
Tu autem tolle tecum ex omnibus escis, quae mandi possunt, et comportabis apud te; et erunt tam tibi quam illis in cibum”. (Liber Genesis 6,21) |
Adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terrae”. (Liber Genesis 7,4) |
Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noe fenestram arcae, quam fecerat, dimisit corvum; (Liber Genesis 8,6) |
Cuncta animantia, quae sunt apud te ex omni carne, tam in volatilibus quam in pecoribus et in universis reptilibus, quae reptant super terram, educ tecum, ut pullulent super terram et crescant et multiplicentur super eam”. (Liber Genesis 8,17) |
Odoratusque est Dominus odorem suavitatis et locutus est Dominus ad cor suum: “Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines, quia cogitatio humani cordis in malum prona est ab adulescentia sua. Non igitur ultra percutiam omnem animam viventem, sicut feci. (Liber Genesis 8,21) |
et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et in omnibus bestiis terrae, quae sunt vobiscum, cunctis, quae egressa sunt de arca, universis bestiis terrae. (Liber Genesis 9,10) |
