Busca Bíblica
Encontrados 95 registros para: pastor
Omnes decimae boves et oves et caprae, quae sub pastoris virga transeunt, quidquid decimum venerit, erit sanctum Domino. (Liber Leviticus 27,32) |
filii vestri erunt pastores in deserto annis quadraginta et portabunt fornicationem vestram, donec consumantur cadavera vestra in deserto. (Liber Numeri 14,33) |
et possit exire et intrare ante eos et educere eos vel introducere, ne sit populus Domini sicut oves absque pastore”. (Liber Numeri 27,17) |
et tulit baculum suum in manu sua; et elegit sibi quinque levissimos lapides de torrente et misit eos in peram pastoralem, qua ut sacculo lapidum utebatur, et fundam manu tulit et processit adversum Philisthaeum. (Liber I Samuelis 17,40) |
Erat autem ibi vir de servis Saul in die illa retentus ante Dominum; et nomen eius Doeg Idumaeus, potentissimus pastorum Saul. (Liber I Samuelis 21,8) |
Et nunc audivi quod tonsores essent apud te. Pastores autem tui erant nobiscum in deserto; numquam eis molesti fuimus, nec aliquando defuit eis quidquam de grege omni tempore, quo fuerunt nobiscum in Carmel. (Liber I Samuelis 25,7) |
Et ille ait: “Vidi cunctum Israel dispersum in montibus quasi oves non habentes pastorem. Et ait Dominus: “Non habent isti dominum; revertatur unusquisque in domum suam in pace””. (Liber I Regum 22,17) |
Et surrexit et intravit. Deinde profectus est in Samariam; cumque esset ad Betheced Pastorum in via, (Liber II Regum 10,12) |
At ille ait: “Vidi universum Israel dispersum in montibus sicut oves absque pastore. Et dixit Dominus: “Non habent isti dominum; revertatur unusquisque in domum suam in pace””. (Liber II Paralipomenon 18,16) |
Et adducam te per mediam Iudaeam, usque veniam contra Ierusalem et ponam sedem tuam in medio eius, et adduces eos sicut oves, quibus non est pastor. Et non muttiet canis lingua sua contra te, quoniam haec dicta sunt mihi secundum praescientiam meam et renuntiata sunt mihi, et missa sum nuntiare tibi”. (Liber Iudith 11,19) |
Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi defixi sunt magistri collationum; data sunt a pastore uno. (Liber Ecclesiastes 12,11) |
Si ignoras, o pulcherrima inter mulieres, egredere et abi post vestigia gregum et pasce haedos tuos iuxta tabernacula pastorum. (Canticum Canticorum 1,8) |
