Busca Bíblica
Encontrados 1523 registros para: omnes
Et aquae praevaluerunt nimis super terram, opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo. (Liber Genesis 7,19) |
Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis, quae moventur super terram; omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt. (Liber Genesis 9,2) |
Et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum, et mortuus est. (Liber Genesis 9,29) |
et Ophir et Hevila et Iobab. Omnes isti filii Iectan; (Liber Genesis 10,29) |
Omnes hi convenerunt in vallem Siddim, quae nunc est mare Salis. (Liber Genesis 14,3) |
Hic erit homo onagro similis; manus eius contra omnes, et manus omnium contra eum; et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula”. (Liber Genesis 16,12) |
Tulit ergo Abraham Ismael filium suum et omnes vernaculos domus suae universosque, quos emerat: cunctos mares ex omnibus viris domus suae; et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die, sicut praeceperat ei Deus. (Liber Genesis 17,23) |
et omnes viri domus illius, tam vernaculi quam empticii ex alienigenis, circumcisi sunt cum eo. (Liber Genesis 17,27) |
cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam, et benedicendae sint in illo omnes nationes terrae? (Liber Genesis 18,18) |
Dixerunt autem viri ad Lot: “Habes hic quempiam tuorum? Generum et filios et filias et omnes, qui tui sunt in urbe, educ de loco hoc: (Liber Genesis 19,12) |
Statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos et locutus est universa verba haec in auribus eorum; timueruntque viri valde. (Liber Genesis 20,8) |
Sarae autem dixit: “Ecce mille argenteos dedi fratri tuo; ecce hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes, qui tecum sunt, et apud omnes iustificaberis”. (Liber Genesis 20,16) |
