Busca Bíblica

Encontrados 519 registros para: mulier



Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte et ait illi: “En morieris propter mulierem, quam tulisti; habet enim virum”. (Liber Genesis 20,3)

  

Respondit servus: “Si noluerit mulier venire mecum in terram hanc, num reducere debeo filium tuum ad terram, a quo tu egressus es?”. (Liber Genesis 24,5)

  

Sin autem noluerit mulier sequi te, non teneberis iuramento; filium tantum meum ne reducas illuc”. (Liber Genesis 24,8)

  

Cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum iuxta puteum aquae vespere, tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam, dixit: (Liber Genesis 24,11)

  

Ego vero respondi domino meo: Quid, si noluerit venire mecum mulier? (Liber Genesis 24,39)

  

et dixerit mihi: "Et tu bibe, et camelis tuis hauriam", ipsa est mulier, quam praeparavit Dominus filio domini mei. (Liber Genesis 24,44)

  

Dixitque Lia: “Pro beatitudine mea! Beatam quippe me dicent mulieres”; propterea appellavit eum Aser. (Liber Genesis 30,13)

  

Levatisque oculis, vidit mulieres et liberos earum et ait: “Qui sunt isti tibi?”. Respondit: “Liberi sunt, quos donavit mihi Deus servo tuo”. (Liber Genesis 33,5)

  

ait Iudas: “Quid vis tibi pro arrabone dari?”. Respondit: “Sigillum tuum et funiculum et baculum, quem manu tenes”. Et dedit ei. In coitu cum eo mulier concepit (Liber Genesis 38,18)

  

Misit autem Iudas haedum per amicum suum Odollamitem, ut reciperet pignus, quod dederat mulieri. Qui cum non invenisset eam, (Liber Genesis 38,20)

  

Illo vero retrahente manum, egressus est frater eius; dixitque mulier: “Qualem rupisti tibi rupturam?”. Et ob hanc causam vocatum est nomen eius Phares (id est Ruptura). (Liber Genesis 38,29)

  

Huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adulescenti, et ille recusabat stuprum. (Liber Genesis 39,10)