Busca Bíblica

Encontrados 627 registros para: misit



Misit autem nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom. (Liber Genesis 32,4)

  

Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque pueris suis: “Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem”. (Liber Genesis 32,17)

  

respondebis: Servi tui Iacob; munera misit domino meo Esau. Ipse quoque post nos venit”. (Liber Genesis 32,19)

  

Misit autem Iudas haedum per amicum suum Odollamitem, ut reciperet pignus, quod dederat mulieri. Qui cum non invenisset eam, (Liber Genesis 38,20)

  

Quae cum educeretur ad poenam, misit ad socerum suum dicens: “De viro, cuius haec sunt, concepi; cognosce cuius sit sigillum et funiculus et baculus”. (Liber Genesis 38,25)

  

misit eos in carcerem principis satellitum, in quo erat vinctus et Ioseph. (Liber Genesis 40,3)

  

Et, facto mane, pavore perterritus misit ad omnes coniectores Aegypti cunctosque sapientes suos; et accersitis narravit somnium, nec erat qui interpretaretur. (Liber Genesis 41,8)

  

Nolite contristari, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus. Pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum. (Liber Genesis 45,5)

  

Praemisitque me Deus, ut reservemini super terram, et servetur vita vestra in salvationem magnam. (Liber Genesis 45,7)

  

vestimentis mutatoriis. Patri suo misit similiter asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti, et totidem asinas triticum et panem et cibum pro itinere portantes. (Liber Genesis 45,23)

  

Dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait: “Ne irascamini in via!”. (Liber Genesis 45,24)

  

Misit autem Iudam ante se ad Ioseph, ut nuntiaret et occurreret in Gessen. (Liber Genesis 46,28)