Busca Bíblica
Encontrados 177 registros para: iterum
Eo tempore ait Dominus ad Iosue: “Fac tibi cultros lapideos et circumcide iterum secundo filios Israel”. (Liber Iosue 5,2) |
Oravit itaque Manue Dominum et ait: “Obsecro, Domine, ut vir Dei, quem misisti, veniat iterum et doceat nos, quid debeamus facere de puero, qui nasciturus est”. (Liber Iudicum 13,8) |
eruperunt filii Beniamin de Gabaa et occurrentes eis iterum decem et octo milia virorum educentium gladium prostraverunt. (Liber Iudicum 20,25) |
Et fuit iterum bellum in Gob contra Philisthaeos, in quo percussit Elchanan filius Iair Bethlehemites Goliath Getthaeum, cuius hastile hastae erat quasi liciatorium texentium. (Liber II Samuelis 21,19) |
Post haec non est reversus Ieroboam de via sua pessima, sed iterum faciebat de novissimis populi sacerdotes excelsorum; quicumque volebat, implebat eius manum, ut fieret sacerdos excelsorum. (Liber I Regum 13,33) |
Exaudi me, Domine, exaudi me, ut discat populus iste quia tu, Domine, es Deus et tu convertisti cor eorum iterum!”. (Liber I Regum 18,37) |
Dixit autem rex ad eum: “Iterum atque iterum adiuro te, ut non loquaris mihi, nisi quod verum est in nomine Domini”. (Liber I Regum 22,16) |
Iterum misit principem quinquagenarium tertium et quinquaginta, qui erant cum eo; qui cum venisset, curvavit genua contra Eliam et precatus est eum et ait: “Homo Dei, noli despicere animam meam et animam servorum tuorum, qui mecum sunt. (Liber II Regum 1,13) |
Cumque audisset de Tharaca rege Aethiopiae dicentes: “Ecce egressus est, ut pugnet adversum te”, iterum misit nuntios ad Ezechiam dicens: (Liber II Regum 19,9) |
Cumque introiret rex domum Domini, veniebant cursores et tollebant eos; iterumque referebant eos ad armamentarium suum. (Liber II Paralipomenon 12,11) |
Dixitque rex: “Iterum atque iterum te adiuro, ut non mihi loquaris nisi, quod verum est, in nomine Domini”. (Liber II Paralipomenon 18,15) |
Et ascendi per torrentem nocte et considerabam murum; et iterum veni ad portam Vallis et reversus sum. (Liber Nehemiae 2,15) |
