Busca Bíblica

Encontrados 1315 registros para: inter



Et profectus est de mansione in mansionem a Nageb in Bethel usque ad locum, ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai, (Liber Genesis 13,3)

  

Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et pastores gregum Lot. Eo autem tempore Chananaeus et Pherezaeus habitabant in illa terra. (Liber Genesis 13,7)

  

Dixit ergo Abram ad Lot: “Ne, quaeso, sit iurgium inter me et te et inter pastores meos et pastores tuos: fratres enim sumus. (Liber Genesis 13,8)

  

Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas. (Liber Genesis 15,17)

  

Dixitque Sarai ad Abram: “Inique agis contra me; ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quae videns quod conceperit, despectui me habet. Iudicet Dominus inter me et te”. (Liber Genesis 16,5)

  

Propterea appellatur puteus ille Lahairoi (id est Viventis et Videntis me); ipse est inter Cades et Barad. (Liber Genesis 16,14)

  

Ponamque foedus meum inter me et te et multiplicabo te vehementer nimis”. (Liber Genesis 17,2)

  

Et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno, ut sim Deus tuus et seminis tui post te. (Liber Genesis 17,7)

  

Hoc est pactum meum, quod observabitis, inter me et vos et semen tuum post te. Circumcidetur ex vobis omne masculinum, (Liber Genesis 17,10)

  

et circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum foederis inter me et vos. (Liber Genesis 17,11)

  

“Ecce, ait, coepi loqui ad Dominum meum. Si forte inventi fuerint ibi viginti?”. Dixit: “Non interficiam propter viginti”. (Liber Genesis 18,31)

  

Abimelech vero non tetigerat eam. Et ait: “Domine, num gentem etiam iustam interficies? (Liber Genesis 20,4)