Busca Bíblica
Encontrados 91 registros para: inimicos
Dixitque David ad Achis: “Quid enim feci, et quid invenisti in me servo tuo a die, qua fui in conspectu tuo, usque in diem hanc, ut non veniam et pugnem contra inimicos domini mei regis?”. (Liber I Samuelis 29,8) |
Venit ergo David in Baalpharasim (id est Dominus diruptionum); et percussit eos ibi et dixit: “Divisit Dominus inimicos meos coram me, sicut dividuntur aquae”. Propterea vocatum est nomen loci illius Baalpharasim. (Liber II Samuelis 5,20) |
et fui tecum in omnibus, ubicumque ambulasti, et interfeci universos inimicos tuos a facie tua; fecique tibi nomen grande iuxta nomen magnorum, qui sunt in terra. (Liber II Samuelis 7,9) |
Verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini propter hoc, filius, qui natus est tibi, morte morietur”. (Liber II Samuelis 12,14) |
Persequebar inimicos meos et conterebam et non convertebar, donec consumerem eos. (Liber II Samuelis 22,38) |
Inimicos meos dedisti mihi dorsum, odientes me, et disperdidi eos. (Liber II Samuelis 22,41) |
Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra inimicos suos per viam, quocumque miseris eos, et oraverint te contra viam civitatis, quam elegisti, et contra domum, quam aedificavi nomini tuo, (Liber I Regum 8,44) |
Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David et dixit: “Dirupit Deus inimicos meos per manum meam sicut dirumpuntur aquae”. Et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim (id est Dominus diruptionum). (Liber I Paralipomenon 14,11) |
et fui tecum, quocumque perrexisti, et interfeci omnes inimicos tuos coram te fecique tibi nomen quasi unius magnorum, qui celebrantur in terra. (Liber I Paralipomenon 17,8) |
et ex diebus, quibus dedi iudices populo meo Israel et humiliavi universos inimicos tuos. Annuntio ergo tibi quod aedificaturus sit domum tibi Dominus. (Liber I Paralipomenon 17,10) |
Irruit autem pavor Dei super universa regna terrarum, cum audissent quod pugnasset Dominus contra inimicos Israel. (Liber II Paralipomenon 20,29) |
Et dixit Iudith a longe eis, qui custodiebant in portis: “Aperite, aperite portam! Nobiscum est Deus, Deus noster, ut faciat adhuc virtutem in Israel et potentiam adversus inimicos nostros, sicut et hodie fecit”. (Liber Iudith 13,11) |
