Busca Bíblica

Encontrados 910 registros para: illo



Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit acetabulum femoris eius, et statim luxatum est acetabulum femoris Iacob, cum luctaretur cum illo. (Liber Genesis 32,26)

  

Reversus est itaque illo die Esau itinere suo in Seir. (Liber Genesis 33,16)

  

Illo vero retrahente manum, egressus est frater eius; dixitque mulier: “Qualem rupisti tibi rupturam?”. Et ob hanc causam vocatum est nomen eius Phares (id est Ruptura). (Liber Genesis 38,29)

  

nec princeps carceris spectabat quidquid in manu eius erat: Dominus enim erat cum illo et omnia opera eius dirigebat. (Liber Genesis 39,23)

  

Et invaluit fames in omni terra Aegypti; aperuitque Ioseph universa horrea et vendebat Aegyptiis; nam et illos oppresserat fames. (Liber Genesis 41,56)

  

Tradidit ergo illos custodiae tribus diebus. (Liber Genesis 42,17)

  

Cui diximus: "Ire non possumus. Si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul; alioquin, illo absente, non poterimus videre faciem viri". (Liber Genesis 44,26)

  

Cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui, flevit, illo quoque similiter flente, super collum eius. (Liber Genesis 45,14)

  

Terra Aegypti in conspectu tuo est; in optimo loco fac eos habitare et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum”. (Liber Genesis 47,6)

  

Quae cum adduxissent, dedit eis alimenta pro equis et ovibus et bobus et asinis; sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum. (Liber Genesis 47,17)

  

Qui renuens ait: “Scio, fili mi, scio; et iste quidem erit in populos et multiplicabitur, sed frater eius minor maior erit illo, et semen illius crescet in plenitudinem gentium”. (Liber Genesis 48,19)

  

Benedixitque eis in die illo dicens: “In te benedicet Israel atque dicet: "Faciat te Deus sicut Ephraim et sicut Manasse!"”. Constituitque Ephraim ante Manassen. (Liber Genesis 48,20)