Busca Bíblica
Encontrados 129 registros para: fratrem
Et ipse praegrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret ad fratrem suum. (Liber Genesis 33,3) |
Locutus est Deus ad Iacob: “Surge et ascende Bethel et habita ibi; facque altare Deo, qui apparuit tibi, quando fugiebas Esau fratrem tuum”. (Liber Genesis 35,1) |
Aedificavitque ibi altare et appellavit nomen loci illius Deus Bethel; ibi enim apparuit ei Deus, cum fugeret fratrem suum. (Liber Genesis 35,7) |
Dixit ergo Iudas fratribus suis: “Quid nobis prodest, si occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsius? (Liber Genesis 37,26) |
et fratrem vestrum minimum ad me adducite, ut possim vestros probare sermones, et non moriamini”. Fecerunt, ut dixerat, (Liber Genesis 42,20) |
et locuti sunt ad invicem: “Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam animae illius, cum deprecaretur nos, et non audivimus. Idcirco venit super nos ista tribulatio”. (Liber Genesis 42,21) |
Et dixit nobis vir, dominus terrae: "Sic probabo quod sinceri sitis: fratrem vestrum unum dimittite apud me et cibaria domibus vestris necessaria sumite et abite; (Liber Genesis 42,33) |
fratremque vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores et istum, qui tenetur in vinculis, recipere possitis ac deinceps peragrandi terram habeatis licentiam"”. (Liber Genesis 42,34) |
Respondit Iudas: “Denuntiavit nobis vir ille sub attestatione iurisiurandi dicens: "Non videbitis faciem meam, nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum". (Liber Genesis 43,3) |
Dixit eis Israel: “Cur in meam hoc fecistis miseriam, ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem?”. (Liber Genesis 43,6) |
At illi responderunt: “Interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem: si pater viveret, si haberemus fratrem; et nos respondimus ei consequenter iuxta id, quod fuerat sciscitatus. Numquid scire poteramus quod dicturus esset: "Adducite fratrem vestrum vobiscum?"”. (Liber Genesis 43,7) |
sed et fratrem vestrum tollite et ite ad virum. (Liber Genesis 43,13) |
