Busca Bíblica
Encontrados 43 registros para: facio
Et scient gentes, quaecumque derelictae fuerint in circuitu vestro, quia ego Dominus aedificavi dissipata plantavique inculta; ego Dominus locutus sum et facio. (Prophetia Ezechielis 36,36) |
Et dabo spiritum meum in vobis, et vivetis, et collocabo vos super humum vestram, et scietis quia ego Dominus. Locutus sum et facio”, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 37,14) |
“Aspicite in gentibus et videte, admiramini et obstupescite, quia opus facio in diebus vestris, quod nemo credet, cum narrabitur. (Prophetia Habacuc 1,5) |
Erunt mihi, ait Dominus exercituum, in die, qua ego facio in peculium; et parcam eis, sicut parcit vir filio suo servienti sibi. (Prophetia Malachiae 3,17) |
et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die, quam ego facio, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 3,21) |
At ille respondens uni eorum dixit: “Amice, non facio tibi iniuriam; nonne ex denario convenisti mecum? (Evangelium secundum Matthaeum 20,13) |
Respondens autem Iesus dixit illis: “Interrogabo vos et ego unum sermonem, quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam, in qua potestate haec facio: (Evangelium secundum Matthaeum 21,24) |
Et respondentes Iesu dixerunt: “Nescimus”. Ait illis et ipse: “Nec ego dico vobis in qua potestate haec facio”. (Evangelium secundum Matthaeum 21,27) |
Ille autem dixit: “Ite in civitatem ad quendam et dicite ei: “Magister dicit: Tempus meum prope est; apud te facio Pascha cum discipulis meis””. (Evangelium secundum Matthaeum 26,18) |
Et Iesus ait illis: “Neque ego dico vobis in qua potestate haec facio”. (Evangelium secundum Lucam 20,8) |
Ego autem habeo testimonium maius Ioanne; opera enim, quae dedit mihi Pater, ut perficiam ea, ipsa opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater me misit; (Evangelium secundum Ioannem 5,36) |
Dixit ergo eis Iesus: “Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum et a meipso facio nihil, sed, sicut docuit me Pater, haec loquor. (Evangelium secundum Ioannem 8,28) |
