Busca Bíblica

Encontrados 1205 registros para: dicit



Dixit autem Dominus ad Moysen: “Ingredere ad pharaonem et loquere ad eum: Haec dicit Dominus, Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. (Liber Exodus 9,1)

  

Dixitque Dominus ad Moysen: “Mane consurge et sta coram pharaone et dices ad eum: Haec dicit Dominus, Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi; (Liber Exodus 9,13)

  

Introierunt ergo Moyses et Aaron ad pharaonem et dixerunt ei: “Haec dicit Dominus, Deus Hebraeorum: Usquequo non vis subici mihi? Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. 4 Sin autem resistis et non vis dimittere eum, ecce ego inducam cras locustam in fines tuos, 5 quae operiat superficiem terrae, ne quidquam eius appareat, sed comedatur, quod residuum fuerit grandini; corrodet enim omnia ligna, quae germinant in agris. 6 Et implebunt domos tuas et servorum tuorum et omnium Aegyptiorum, quantam non viderunt patres tui et avi, ex quo orti sunt super terram usque in praesentem diem”. Avertitque se et egressus est a pharaone. (Liber Exodus 10,3)

  

Et ait Moyses: “Haec dicit Dominus: Media nocte egrediar in Aegyptum; (Liber Exodus 11,4)

  

Loquimini ad universum coetum filiorum Israel et dicite eis: Decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas. (Liber Exodus 12,3)

  

Vocatisque pharao Moyse et Aaron nocte, ait: “Surgite, egredimini a populo meo, vos et filii Israel; ite, immolate Domino, sicut dicitis. (Liber Exodus 12,31)

  

Oves vestras et armenta assumite, ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi”. (Liber Exodus 12,32)

  

Quibus ait: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ponat unusquisque gladium super femur suum. Ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum”. (Liber Exodus 32,27)

  

“Dicite filiis Israel: Haec sunt animalia, quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae. (Liber Leviticus 11,2)

  

“Loquimini filiis Israel et dicite eis: Vir, si patitur fluxum seminis, immundus erit. (Liber Leviticus 15,2)

  

Unde dicitur in libro bellorum Domini: “Vaheb in Supha et torrentes Arnon. (Liber Numeri 21,14)

  

Idcirco dicitur in proverbio: “Venite in Hesebon! Aedificetur et construatur civitas Sehon! (Liber Numeri 21,27)