Busca Bíblica
Encontrados 134 registros para: deserto
Mortui sunt enim Nadab et Abiu, cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis; functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo. (Liber Numeri 3,4) |
Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai dicens: (Liber Numeri 3,14) |
Adiurabitque eam et dicet: "Si non dormivit vir alienus tecum, et si non declinasti a viro tuo et non polluta es, deserto mariti toro, non te nocebunt aquae istae amarissimae, in quas maledicta congessi. (Liber Numeri 5,19) |
Locutus est Dominus ad Moy sen in deserto Sinai anno secun do, postquam egressi sunt de terra Aegypti, mense primo dicens: (Liber Numeri 9,1) |
Qui fecerunt tempore suo quarta decima die mensis ad vesperam in deserto Sinai; iuxta omnia, quae mandaverat Dominus Moysi, fecerunt filii Israel. (Liber Numeri 9,5) |
profectique sunt filii Israel per migrationes suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan. (Liber Numeri 10,12) |
Profectusque est populus de Aseroth, fixis tentoriis in deserto Pharan. (Liber Numeri 12,16) |
Fecit Moyses quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan mittens principes viros, quorum ista sunt nomina: (Liber Numeri 13,3) |
Cumque ascendissent, exploraverunt terram a deserto Sin usque Rohob in introitu Emath. (Liber Numeri 13,21) |
filii vestri erunt pastores in deserto annis quadraginta et portabunt fornicationem vestram, donec consumantur cadavera vestra in deserto. (Liber Numeri 14,33) |
Numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra, quae lacte et melle manabat, ut occideres in deserto, nisi et dominatus fueris nostri? (Liber Numeri 16,13) |
quem relinquentes castrametati sunt ultra Arnon, qui est in deserto, quod prominet de finibus Amorraei. Siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorraeos. (Liber Numeri 21,13) |
