Busca Bíblica
Encontrados 27 registros para: dereliquerunt
quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis, ut me ad iracundiam provocarent in cunctis operibus manuum suarum; idcirco effundetur furor meus super locum istum et non exstinguetur. (Liber II Paralipomenon 34,25) |
Dereliquerunt me propinqui mei, et, qui me noverant, obliti sunt mei. (Liber Iob 19,14) |
Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me. (Liber Psalmorum 27,10) |
Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis! Dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt Sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum. (Liber Isaiae 1,4) |
Erit autem ruina scelestis et peccatoribus simul; et, qui dereliquerunt Dominum, consumentur. (Liber Isaiae 1,28) |
In die illa erunt civitates fortitudinis eius derelictae, sicut civitates, quas dereliquerunt Hevaei et Amorraei a facie filiorum Israel; et erit desolatio, (Liber Isaiae 17,9) |
et loquar iudicia mea cum eis super omnem malitiam eorum, qui dereliquerunt me et incensum obtulerunt diis alienis et adoraverunt opus manuum suarum. (Liber Ieremiae 1,16) |
Duo enim mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquae vivae, ut foderent sibi cisternas, cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas. (Liber Ieremiae 2,13) |
“Super quo propitius tibi esse potero? Filii tui dereliquerunt me et iuraverunt in his, qui non sunt dii; saturavi eos, et moechati sunt et in domum meretricis gregatim confluebant. (Liber Ieremiae 5,7) |
Et dixit Dominus: “Quia dereliquerunt legem meam, quam dedi eis, et non audierunt vocem meam et non ambulaverunt in ea; (Liber Ieremiae 9,12) |
dices ad eos: Quia dereliquerunt me patres vestri, ait Dominus, et abierunt post deos alienos et servierunt eis et adoraverunt eos et me dereliquerunt et legem meam non custodierunt. (Liber Ieremiae 16,11) |
Exspectatio Israel, Domine, omnes, qui te derelinquunt, confundentur; recedentes a te in terra scribentur, quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium, Dominum. (Liber Ieremiae 17,13) |
