Busca Bíblica
Encontrados 880 registros para: contra
Venit autem Deus ad Laban Aramaeum per somnium noctis dixitque ei: "Cave, ne quidquam loquaris contra Iacob!". (Liber Genesis 31,24) |
valet quidem manus mea reddere tibi malum, sed Deus patris vestri heri dixit mihi: “Cave, ne loquaris contra Iacob quidquam!”. (Liber Genesis 31,29) |
Iratusque pharao contra duos eunuchos, praepositum pincernarum et praepositum pistorum, (Liber Genesis 40,2) |
contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hetthaeo in possessionem sepulcri; (Liber Genesis 49,30) |
et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt eum in spelunca Machpela, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulcri ab Ephron Hetthaeo contra faciem Mambre. (Liber Genesis 50,13) |
venite, prudenter agamus cum eo, ne forte multiplicetur et, si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis, egrediatur de terra”. (Liber Exodus 1,10) |
Et ait: “Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob”. Abscondit Moyses faciem suam; non enim audebat aspicere contra Deum. (Liber Exodus 3,6) |
Veneruntque praefecti filiorum Israel et vociferati sunt ad pharaonem dicentes: “Cur ita agis contra servos tuos? (Liber Exodus 5,15) |
Apud omnes autem filios Israel non mutiet canis contra hominem et pecus, ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Aegyptios et Israel. (Liber Exodus 11,7) |
“Lo quere filiis Israel: Reversi castrametentur e regione Phihahiroth, quae est inter Magdolum et mare contra Beelsephon; in conspectu eius castra ponetis super mare. (Liber Exodus 14,2) |
Cumque persequerentur Aegyptii vestigia praecedentium, reppererunt eos in castris super mare; omnes equi et currus pharaonis, equites et exercitus eius erant in Phihahiroth contra Beelsephon. (Liber Exodus 14,9) |
et impedivit rotas curruum, ita ut difficile moverentur. Dixerunt ergo Aegyptii: “Fugiamus Israelem! Dominus enim pugnat pro eis contra nos”. (Liber Exodus 14,25) |
