Busca Bíblica
Encontrados 273 registros para: caput
Unum quoque arietem sumes, super cuius caput ponent Aaron et filii eius manus; (Liber Exodus 29,15) |
Ipsum autem arietem secabis in frusta lotaque intestina eius ac pedes pones super concisas carnes et super caput illius. (Liber Exodus 29,17) |
Tolles quoque arietem alterum, super cuius caput Aaron et filii eius ponent manus; (Liber Exodus 29,19) |
ponetque manum super caput hostiae, et acceptabilis erit atque in expiationem eius proficiens. (Liber Leviticus 1,4) |
membra, quae caesa sunt, desuper ordinabunt, caput videlicet et adipem. (Liber Leviticus 1,8) |
dividetque offerens membra, caput et adipem, et sacerdos imponet ea super ligna, quibus subest ignis in altari. (Liber Leviticus 1,12) |
Et sacerdos afferet eam ad altare; retortum ad collum caput adolebit in altari, sanguisque eius exprimetur contra parietem altaris. (Liber Leviticus 1,15) |
Ponetque manum super caput victimae suae, quam immolabit ad ostium tabernaculi conventus, fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per circuitum altaris (Liber Leviticus 3,2) |
ponet manum super caput victimae suae, quam immolabit coram tabernaculo conventus; fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum; (Liber Leviticus 3,8) |
ponet manum suam super caput eius immolabitque eam coram tabernaculo conventus. Et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum, (Liber Leviticus 3,13) |
et adducet illum ad ostium tabernaculi conventus coram Domino ponetque manum super caput eius et immolabit eum coram Domino. (Liber Leviticus 4,4) |
Et ponent seniores coetus populi manus super caput eius coram Domino, immolatoque vitulo in conspectu Domini, (Liber Leviticus 4,15) |
