Busca Bíblica

Encontrados 460 registros para: atque



Deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere te faciat atque multiplicet, ut sis in multitudinem populorum; (Liber Genesis 28,3)

  

Et separavit in die illo hircos striatos atque maculosos et omnes capras varias et maculosas, omne, in quo album erat, et omne furvum in ovibus, et tradidit in manu filiorum suorum. (Liber Genesis 30,35)

  

Qui ait: "Leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas, striatos et varios atque respersos. Vidi enim omnia, quae fecit tibi Laban. (Liber Genesis 31,12)

  

Die aestu consumebar et nocte gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis. (Liber Genesis 31,40)

  

Habeo boves et asinos, oves et servos atque ancillas; mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo”. (Liber Genesis 32,6)

  

Responderunt fratres eius: “Numquid rex noster eris? Aut subiciemur dicioni tuae?”. Haec ergo causa somniorum atque sermonum, invidiae et odii fomitem ministravit. (Liber Genesis 37,8)

  

Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero; atque in ipsa effusione infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum dicens: (Liber Genesis 38,27)

  

Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens habitabatque in domo domini sui. (Liber Genesis 39,2)

  

rursum dormivit et vidit alterum somnium. Septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formosae. (Liber Genesis 41,5)

  

vidi somnium: Septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque pulcherrimae. (Liber Genesis 41,22)

  

Septem quoque boves tenues atque macilentae, quae ascenderunt post eas, et septem spicae tenues et vento urente percussae septem anni sunt venturae famis, (Liber Genesis 41,27)

  

constituatque praepositos per cunctas regiones et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis, (Liber Genesis 41,34)