Busca Bíblica

Encontrados 698 registros para: aqua



Et ingressus est Noe et filii eius, uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii. (Liber Genesis 7,7)

  

Cumque transissent septem dies, aquae diluvii inundaverunt super terram. (Liber Genesis 7,10)

  

Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram, et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra. (Liber Genesis 7,17)

  

Vehementer enim inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae; porro arca ferebatur super aquas. (Liber Genesis 7,18)

  

Et aquae praevaluerunt nimis super terram, opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo. (Liber Genesis 7,19)

  

Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat. (Liber Genesis 7,20)

  

Obtinueruntque aquae terram centum quinquaginta diebus. (Liber Genesis 7,24)

  

Recordatus autem Deus Noe cunctorumque animantium et omnium iumentorum, quae erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutae sunt aquae. (Liber Genesis 8,1)

  

Reversaeque sunt aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui post centum quinquaginta dies. (Liber Genesis 8,3)

  

At vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem; decimo enim mense, prima die mensis, apparuerunt cacumina montium. (Liber Genesis 8,5)

  

qui egrediebatur exiens et rediens, donec siccarentur aquae super terram. (Liber Genesis 8,7)

  

Emisit quoque columbam a se, ut videret si iam cessassent aquae super faciem terrae. (Liber Genesis 8,8)