Busca Bíblica
Encontrados 212 registros para: Maria
Profecto enim veniet sermo, quem praedixit in sermone Domini contra altare, quod est in Bethel, et contra omnia fana excelsorum, quae sunt in urbibus Samariae”. (Liber I Regum 13,32) |
Emitque montem Samariae a Somer duobus talentis argenti et aedificavit eum et vocavit nomen civitatis, quam exstruxerat, nomine Somer domini montis Samariae. (Liber I Regum 16,24) |
Et dormivit Amri cum patribus suis et sepultus est in Samaria; regnavitque Achab filius eius pro eo. (Liber I Regum 16,28) |
Achab vero filius Amri regnavit super Israel anno tricesimo octavo Asa regis Iudae; et regnavit Achab filius Amri super Israel in Samaria viginti et duobus annis. (Liber I Regum 16,29) |
Et posuit aram Baal in templo Baal, quod aedificaverat in Samaria, (Liber I Regum 16,32) |
Ivit ergo Elias, ut ostenderet se Achab. Erat autem fames vehemens in Samaria. (Liber I Regum 18,2) |
Porro Benadad rex Syriae congregavit omnem exerci tum suum et triginta duos reges secum et equos et currus et ascendens pugnabat contra Samariam et obsidebat eam. (Liber I Regum 20,1) |
Qui remisit et ait: “Haec faciant mihi dii et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis populi, qui sequitur me”. (Liber I Regum 20,10) |
Egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima fronte. Misit itaque Benadad, qui nuntiaverunt ei dicentes: “Viri egressi sunt de Samaria”. (Liber I Regum 20,17) |
Qui dixit ei: “Civitates, quas tulit pater meus a patre tuo, reddam; et plateas fac tibi in Damasco, sicut fecit pater meus in Samaria”. Achab: “Ego autem, inquit, foederatum te dimittam”. Et pepigit ei foedus et dimisit eum. (Liber I Regum 20,34) |
Reversus est igitur rex Israel in domum suam tristis et indignans venitque in Samariam. (Liber I Regum 20,43) |
Postea autem factum est hoc. Vinea erat Naboth Iez rahelitae, quae erat in Iezrahel iuxta palatium Achab regis Samariae. (Liber I Regum 21,1) |
