Busca Bíblica

Encontrados 113 registros para: Ioanne



Ioannes autem prohibebat eum dicens: “Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me?”. (Evangelium secundum Matthaeum 3,14)

  

Cum autem audisset quod Ioannes traditus esset, secessit in Galilaeam. (Evangelium secundum Matthaeum 4,12)

  

Et procedens inde vidit alios duos fratres, Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem eius, in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua; et vocavit eos. (Evangelium secundum Matthaeum 4,21)

  

Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec: primus Simon, qui dicitur Petrus, et Andreas frater eius, et Iacobus Zebedaei et Ioannes frater eius, (Evangelium secundum Matthaeum 10,2)

  

Ioannes autem, cum audisset in vinculis opera Christi, mittens per discipulos suos (Evangelium secundum Matthaeum 11,2)

  

Illis autem abeuntibus, coepit Iesus dicere ad turbas de Ioanne: “Quid existis in desertum videre? Arundinem vento agitatam? (Evangelium secundum Matthaeum 11,7)

  

Amen dico vobis: Non surrexit inter natos mulierum maior Ioanne Baptista; qui autem minor est in regno caelorum, maior est illo. (Evangelium secundum Matthaeum 11,11)

  

Omnes enim Prophetae et Lex usque ad Ioannem prophetaverunt; (Evangelium secundum Matthaeum 11,13)

  

Venit enim Ioannes neque manducans neque bibens, et dicunt: “Daemonium habet!”; (Evangelium secundum Matthaeum 11,18)

  

et ait pueris suis: “Hic est Ioannes Baptista; ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo”. (Evangelium secundum Matthaeum 14,2)

  

Herodes enim tenuit Ioannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui. (Evangelium secundum Matthaeum 14,3)

  

Dicebat enim illi Ioannes: “Non licet tibi habere eam”. (Evangelium secundum Matthaeum 14,4)