Busca Bíblica
Encontrados 1075 registros para: Ecce
Sed ecce sermo Domini factus est ad eum: “Non erit hic heres tuus, sed qui egredietur de visceribus tuis, ipsum habebis heredem”. (Liber Genesis 15,4) |
Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et ecce horror magnus et tenebrosus invasit eum. (Liber Genesis 15,12) |
dixit marito suo: “Ecce conclusit me Dominus, ne parerem; ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios”. Cumque ille acquiesceret deprecanti, (Liber Genesis 16,2) |
Cui respondens Abram: “Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est; utere ea, ut libet”. Affligente igitur eam Sarai, aufugit ab ea. (Liber Genesis 16,6) |
Et dixit ei angelus Domini: “Ecce, concepisti et paries filium vocabisque nomen eius Ismael, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam. (Liber Genesis 16,11) |
Dixitque ei Deus: “Ecce pactum meum tecum. Erisque pater multarum gentium, (Liber Genesis 17,4) |
Super Ismael quoque exaudivi te: ecce benedicam ei et crescere faciam et multiplicabo eum vehementissime; duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam. (Liber Genesis 17,20) |
Dixeruntque ad eum: “Ubi est Sara uxor tua?”. Ille respondit: “Ecce in tabernaculo est”. (Liber Genesis 18,9) |
Respondensque Abraham ait: “Ecce coepi loqui ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis. (Liber Genesis 18,27) |
“Ecce, ait, coepi loqui ad Dominum meum. Si forte inventi fuerint ibi viginti?”. Dixit: “Non interficiam propter viginti”. (Liber Genesis 18,31) |
Ecce, habeo duas filias, quae necdum cognoverunt virum; educam eas ad vos, et facite eis sicut placuerit vobis, dummodo viris istis nihil faciatis; ideo enim ingressi sunt sub umbra tecti mei”. (Liber Genesis 19,8) |
Et ecce miserunt manum viri et introduxerunt ad se Lot clauseruntque ostium; (Liber Genesis 19,10) |
