Busca Bíblica
Encontrados 1933 registros para: Deus
Fecitque Deus duo magna luminaria: luminare maius, ut praeesset diei, et luminare minus, ut praeesset nocti, et stellas. (Liber Genesis 1,16) |
Et posuit eas Deus in firmamento caeli, ut lucerent super terram (Liber Genesis 1,17) |
et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum. (Liber Genesis 1,18) |
Dixit etiam Deus: “Pullulent aquae reptile animae viventis, et volatile volet super terram sub firmamento caeli”. (Liber Genesis 1,20) |
Creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem, quam pullulant aquae secundum species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum; (Liber Genesis 1,21) |
benedixitque eis Deus dicens: “Crescite et multiplicamini et replete aquas maris, avesque multiplicentur super terram”. (Liber Genesis 1,22) |
Dixit quoque Deus: “Producat terra animam viventem in genere suo, iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas”. Factumque est ita. (Liber Genesis 1,24) |
Et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta secundum species suas et omne reptile terrae in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum. (Liber Genesis 1,25) |
Et ait Deus: “Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et praesint piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili, quod movetur in terra”. (Liber Genesis 1,26) |
Et creavit Deus hominem ad imaginem suam; ad imaginem Dei creavit illum; masculum et feminam creavit eos. (Liber Genesis 1,27) |
Benedixitque illis Deus et ait illis Deus: “Crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus, quae moventur super terram”. (Liber Genesis 1,28) |
Dixitque Deus: “Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram et universa ligna, quae habent in semetipsis fructum ligni portantem sementem, ut sint vobis in escam (Liber Genesis 1,29) |
