Busca Bíblica

Encontrados 83 registros para: Adiutor



Propter quod sustinentes salvationem ab eo, invocemus ipsum in adiutorium nostrum, et exaudiet vocem nostram, si fuerit ipsi placitum. (Liber Iudith 8,17)

  

Et dedisti mulieres eorum in praedam et filias in captivitatem et omnia spolia in divisionem filiorum a te delectorum, qui zelaverunt zelum tuum et abominaverunt coinquinationem sanguinis sui et invocaverunt te in adiutorium. Deus, Deus meus, exaudi me viduam. (Liber Iudith 9,4)

  

Non enim in multitudine virtus tua, nec potentia tua neque datum tuum in fortibus, sed humilium es Deus et minorum adiutorium, infirmorum susceptor, abiectorum protector, desperatorum salvator. (Liber Iudith 9,11)

  

eo quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum, cui non esset adiutor. (Liber Iob 29,12)

  

si levavi super pupillum manum meam, cum viderem in porta adiutorium mihi, (Liber Iob 31,21)

  

Adiutorium meum apud Deum, qui salvos facit rectos corde. (Liber Psalmorum 7,11)

  

RES. Vidisti: tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper, orphano tu factus es adiutor. (Liber Psalmorum 10,14)

  

Domine, firmamentum meum et refugium meum et liberator meus; Deus meus, adiutor meus, et sperabo in eum; protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus. (Liber Psalmorum 18,3)

  

Vivit Dominus, et benedictus Adiutor meus, et exaltetur Deus salutis meae. (Liber Psalmorum 18,47)

  

Sint ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo. Domine, adiutor meus et redemptor meus. (Liber Psalmorum 19,15)

  

Ne avertas faciem tuam a me, ne declines in ira a servo tuo. Adiutor meus es tu, ne me reicias neque derelinquas me, Deus salutis meae. (Liber Psalmorum 27,9)

  

Dominus adiutor meus et protector meus, in ipso speravit cor meum, et adiutus sum, et exsultavit cor meum, et in cantico meo confitebor ei. (Liber Psalmorum 28,7)