Busca Bíblica
Encontrados 226 registros para: vidit
Ut autem visum vidit, statim quaesivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis. (Actus Apostolorum 16,10) |
Hi autem erant nobiliores eorum, qui sunt Thessalonicae, qui susceperunt verbum cum omni aviditate, cotidie scrutantes Scripturas, si haec ita se haberent. (Actus Apostolorum 17,11) |
Sed sicut scriptum est: “Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his, qui diligunt illum”. (Epistula I ad Corinthios 2,9) |
Nemo vos bravio defraudet complacens sibi in humilitate et religione angelorum propter ea, quae vidit, ingrediens, frustra inflatus sensu carnis suae (Epistula ad Colossenses 2,18) |
qui solus habet immortalitatem, lucem habitans inaccessibilem, quem vidit nullus hominum nec videre potest; cui honor et imperium sempiternum. Amen. (Epistula I ad Timotheum 6,16) |
Omnis, qui in eo manet, non peccat; omnis, qui peccat, non vidit eum nec novit eum. (Epistula I Ioannis 3,6) |
Deum nemo vidit umquam; si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas eius in nobis consummata est. (Epistula I Ioannis 4,12) |
Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est; qui malefacit, non vidit Deum. (Epistula III Ioannis 1,11) |
qui testificatus est verbum Dei et testimonium Iesu Christi, quaecumque vidit. (Apocalypsis Ioannis 1,2) |
Et postquam vidit draco quod proiectus est in terram, persecutus est mulierem, quae peperit masculum. (Apocalypsis Ioannis 12,13) |
