Busca Bíblica

Encontrados 2160 registros para: illi



Et in diebus illis quaerent homines mortem et non invenient eam; et desiderabunt mori, et fugit mors ab ipsis. (Apocalypsis Ioannis 9,6)

  

Et inhabitantes terram gaudent super illis et iucundantur et munera mittent invicem, quoniam hi duo prophetae cruciaverunt eos, qui inhabitant super terram. (Apocalypsis Ioannis 11,10)

  

Et audierunt vocem magnam de caelo dicentem illis: “Ascendite huc”; et ascenderunt in caelum in nube, et viderunt illos inimici eorum. (Apocalypsis Ioannis 11,12)

  

Et iratae sunt gentes, et advenit ira tua, et tempus mortuorum iudicari et reddere mercedem servis tuis prophetis et sanctis et timentibus nomen tuum, pusillis et magnis, et exterminare eos, qui exterminant terram”. (Apocalypsis Ioannis 11,18)

  

Et bestia, quam vidi, similis erat pardo, et pedes eius sicut ursi, et os eius sicut os leonis. Et dedit illi draco virtutem suam et thronum suum et potestatem magnam. (Apocalypsis Ioannis 13,2)

  

Et datum est ei os loquens magna et blasphemias, et data est illi potestas facere menses quadraginta duos. (Apocalypsis Ioannis 13,5)

  

Et datum est illi bellum facere cum sanctis et vincere illos, et data est ei potestas super omnem tribum et populum et linguam et gentem. (Apocalypsis Ioannis 13,7)

  

Et seducit habitantes terram propter signa, quae data sunt illi facere in conspectu bestiae, dicens habitantibus in terra, ut faciant imaginem bestiae, quae habet plagam gladii et vixit. (Apocalypsis Ioannis 13,14)

  

Et datum est illi, ut daret spiritum imagini bestiae, ut et loquatur imago bestiae; et faciat, ut quicumque non adoraverint imaginem bestiae, occidantur. (Apocalypsis Ioannis 13,15)

  

dicens magna voce: “Timete Deum et date illi gloriam, quia venit hora iudicii eius; et adorate eum, qui fecit caelum et terram et mare et fontes aquarum”. (Apocalypsis Ioannis 14,7)

  

Et vidi aliud signum in caelo magnum et mirabile: angelos septem habentes plagas septem novissimas, quoniam in illis consummata est ira Dei. (Apocalypsis Ioannis 15,1)

  

Et vidi tamquam mare vitreum mixtum igne; et eos, qui vicerunt bestiam et imaginem illius et numerum nominis eius, stantes supra mare vitreum, habentes citharas Dei. (Apocalypsis Ioannis 15,2)