Busca Bíblica
Encontrados 213 registros para: Facies
Omnes, ut violentiam faciant, venient, omnes facies eorum ventus urens; et congregabunt quasi arenam captivos. (Prophetia Habacuc 1,9) |
Domine, audivi auditionem tuam et timui, Domine, opus tuum. In medio annorum vivifica illud, in medio annorum notum facies. Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis. (Prophetia Habacuc 3,2) |
Et sumes argentum et aurum et facies coronam et pones in capite Iesua filii Iosedec, sacerdotis magni, (Prophetia Zachariae 6,11) |
Sed nunc deprecamini vultum Dei, ut misereatur vestri! De manu enim vestra factum est hoc. Num suscipiet facies vestras?, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 1,9) |
Cum ergo facies eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam. (Evangelium secundum Matthaeum 6,2) |
Cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes; demoliuntur enim facies suas, ut pareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam. (Evangelium secundum Matthaeum 6,16) |
Et transfiguratus est ante eos; et resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba sicut lux. (Evangelium secundum Matthaeum 17,2) |
Dicit illi: “Quae?”. Iesus autem dixit: “Non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices, (Evangelium secundum Matthaeum 19,18) |
Et non receperunt eum, quia facies eius erat euntis Ierusalem. (Evangelium secundum Lucam 9,53) |
Mandata nosti: non moechaberis, non occides, non furtum facies, non falsum testimonium dices, honora patrem tuum et matrem”. (Evangelium secundum Lucam 18,20) |
Prodiit, qui fuerat mortuus, ligatus pedes et manus institis; et facies illius sudario erat ligata. Dicit Iesus eis: “Solvite eum et sinite eum abire”. (Evangelium secundum Ioannem 11,44) |
Quid enim scis, mulier, si virum salvum facies? Aut quid scis, vir, si mulierem salvam facies? (Epistula I ad Corinthios 7,16) |
