Busca Bíblica
Encontrados 1933 registros para: Deus
Et audivi altare dicens: “Etiam, Domine, Deus omnipotens, vera et iusta iudicia tua!”. (Apocalypsis Ioannis 16,7) |
Deus enim dedit in corda eorum, ut faciant, quod illi placitum est, et faciant unum consilium et dent regnum suum bestiae, donec consummentur verba Dei. (Apocalypsis Ioannis 17,17) |
quoniam pervenerunt peccata eius usque ad caelum, et recordatus est Deus iniquitatum eius. (Apocalypsis Ioannis 18,5) |
ideo in una die venient plagae eius, mors et luctus et fames, et igne comburetur, quia fortis est Dominus Deus, qui iudicavit illam”. (Apocalypsis Ioannis 18,8) |
Exsulta super eam, caelum, et sancti et apostoli et prophetae, quoniam iudicavit Deus iudicium vestrum de illa!”. (Apocalypsis Ioannis 18,20) |
Et audivi quasi vocem turbae magnae et sicut vocem aquarum multarum et sicut vocem tonitruum magnorum dicentium: “Alleluia, quoniam regnavit Dominus, Deus noster omnipotens. (Apocalypsis Ioannis 19,6) |
Et audivi vocem magnam de throno dicentem: “Ecce tabernaculum Dei cum hominibus! Et habitabit cum eis, et ipsi populi eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus; (Apocalypsis Ioannis 21,3) |
Qui vicerit, hereditabit haec, et ero illi Deus, et ille erit mihi filius. (Apocalypsis Ioannis 21,7) |
Et templum non vidi in ea: Dominus enim, Deus omnipotens, templum illius est, et Agnus. (Apocalypsis Ioannis 21,22) |
Et nox ultra non erit, et non egent lumine lucernae neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit super illos, et regnabunt in saecula saeculorum. (Apocalypsis Ioannis 22,5) |
Et dixit mihi: “Haec verba fidelissima et vera sunt, et Dominus, Deus spirituum prophetarum, misit angelum suum ostendere servis suis, quae oportet fieri cito. (Apocalypsis Ioannis 22,6) |
Contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius: Si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto; (Apocalypsis Ioannis 22,18) |
