Busca Bíblica

Encontrados 1908 registros para: dixit



Scimus enim eum, qui dixit: “Mihi vindicta, ego retribuam”; et iterum: “Iudicabit Dominus populum suum”. (Epistula ad Hebraeos 10,30)

  

Fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau. (Epistula ad Hebraeos 11,20)

  

Fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et adoravit super fastigium virgae suae. (Epistula ad Hebraeos 11,21)

  

et ita terribile erat, quod videbatur, Moyses dixit: “Exterritus sum et tremebundus”. (Epistula ad Hebraeos 12,21)

  

Sint mores sine avaritia; contenti praesentibus. Ipse enim dixit: “Non te deseram neque derelinquam”, (Epistula ad Hebraeos 13,5)

  

Qui enim dixit: “Non moechaberis”, dixit et: “Non occides”; quod si non moecharis, occidis autem, factus es transgressor legis. (Epistula Iacobi 2,11)

  

Cum Michael archangelus cum Diabolo disputans altercaretur de Moysis corpore, non est ausus iudicium inferre blasphemiae, sed dixit: “Increpet te Dominus!”. (Epistula Iudae 1,9)

  

Et dixi illi: “Domine mi, tu scis”. Et dixit mihi: “Hi sunt qui veniunt de tribulatione magna et laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine Agni. (Apocalypsis Ioannis 7,14)

  

Et dixit mihi angelus. “Quare miraris? Ego tibi dicam mysterium mulieris et bestiae, quae portat eam, quae habet capita septem et decem cornua: (Apocalypsis Ioannis 17,7)

  

Et dixit, qui sedebat super throno: “Ecce nova facio omnia”. Et dicit: “Scribe: Haec verba fidelia sunt et vera”. (Apocalypsis Ioannis 21,5)

  

Et dixit mihi: “Facta sunt! Ego sum Alpha et Omega, principium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis. (Apocalypsis Ioannis 21,6)

  

Et dixit mihi: “Haec verba fidelissima et vera sunt, et Dominus, Deus spirituum prophetarum, misit angelum suum ostendere servis suis, quae oportet fieri cito. (Apocalypsis Ioannis 22,6)