Busca Bíblica

Encontrados 1499 registros para: sicut



sicut et ego accepi a Patre meo, et dabo illi stellam matutinam. (Apocalypsis Ioannis 2,28)

  

Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno eius. (Apocalypsis Ioannis 3,21)

  

Et datae sunt illis singulae stolae albae; et dictum est illis, ut requiescant tempus adhuc modicum, donec impleantur et conservi eorum et fratres eorum, qui interficiendi sunt sicut et illi. (Apocalypsis Ioannis 6,11)

  

Et vidi, cum aperuisset sigillum sextum, et terraemotus factus est magnus, et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus, et luna tota facta est sicut sanguis, (Apocalypsis Ioannis 6,12)

  

et stellae caeli ceciderunt in terram, sicut ficus mittit grossos suos, cum vento magno movetur, (Apocalypsis Ioannis 6,13)

  

et caelum recessit sicut liber involutus, et omnis mons et insula de locis suis motae sunt. (Apocalypsis Ioannis 6,14)

  

Et aperuit puteum abyssi, et ascendit fumus ex puteo sicut fumus fornacis magnae; et obscuratus est sol et aer de fumo putei. (Apocalypsis Ioannis 9,2)

  

Et de fumo exierunt locustae in terram, et data est illis potestas, sicut habent potestatem scorpiones terrae. (Apocalypsis Ioannis 9,3)

  

Et similitudines locustarum similes equis paratis in proelium, et super capita earum tamquam coronae similes auro, et facies earum sicut facies hominum; (Apocalypsis Ioannis 9,7)

  

et habebant capillos sicut capillos mulierum, et dentes earum sicut leonum erant, (Apocalypsis Ioannis 9,8)

  

et habebant loricas sicut loricas ferreas, et vox alarum earum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum. (Apocalypsis Ioannis 9,9)

  

sed in diebus vocis septimi angeli, cum coeperit tuba canere, et consummatum est mysterium Dei, sicut evangelizavit servis suis prophetis”. (Apocalypsis Ioannis 10,7)