Busca Bíblica
Encontrados 1482 registros para: Haec
Et dixit, qui sedebat super throno: “Ecce nova facio omnia”. Et dicit: “Scribe: Haec verba fidelia sunt et vera”. (Apocalypsis Ioannis 21,5) |
Qui vicerit, hereditabit haec, et ero illi Deus, et ille erit mihi filius. (Apocalypsis Ioannis 21,7) |
Et dixit mihi: “Haec verba fidelissima et vera sunt, et Dominus, Deus spirituum prophetarum, misit angelum suum ostendere servis suis, quae oportet fieri cito. (Apocalypsis Ioannis 22,6) |
Et ego Ioannes, qui audivi et vidi haec. Et postquam audissem et vidissem, cecidi, ut adorarem ante pedes angeli, qui mihi haec ostendebat. (Apocalypsis Ioannis 22,8) |
Ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec super ecclesiis. Ego sum radix et genus David, stella splendida matutina”. (Apocalypsis Ioannis 22,16) |
Contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius: Si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto; (Apocalypsis Ioannis 22,18) |
