Busca Bíblica
Encontrados 1389 registros para: nec
Et ego flebam multum, quoniam nemo dignus inventus est aperire librum nec respicere eum. (Apocalypsis Ioannis 5,4) |
Et datae sunt illis singulae stolae albae; et dictum est illis, ut requiescant tempus adhuc modicum, donec impleantur et conservi eorum et fratres eorum, qui interficiendi sunt sicut et illi. (Apocalypsis Ioannis 6,11) |
Et fumus tormentorum eorum in saecula saeculorum ascendit, nec habent requiem die ac nocte, qui adoraverunt bestiam et imaginem eius, et si quis acceperit characterem nominis eius”. (Apocalypsis Ioannis 14,11) |
Et impletum est templum fumo de gloria Dei et de virtute eius; et nemo poterat introire in templum, donec consummarentur septem plagae septem angelorum. (Apocalypsis Ioannis 15,8) |
Deus enim dedit in corda eorum, ut faciant, quod illi placitum est, et faciant unum consilium et dent regnum suum bestiae, donec consummentur verba Dei. (Apocalypsis Ioannis 17,17) |
et misit eum in abyssum et clausit et signavit super illum, ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni; post haec oportet illum solvi modico tempore. (Apocalypsis Ioannis 20,3) |
Et vidi thronos, et sederunt super eos, et iudicium datum est illis; et animas decollatorum propter testimonium Iesu et propter verbum Dei, et qui non adoraverunt bestiam neque imaginem eius nec acceperunt characterem in frontibus et in manibus suis; et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis. (Apocalypsis Ioannis 20,4) |
Ceteri mortuorum non vixerunt, donec consummentur mille anni. Haec est resurrectio prima. (Apocalypsis Ioannis 20,5) |
Nec intrabit in ea aliquid coinquinatum et faciens abominationem et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitae Agni. (Apocalypsis Ioannis 21,27) |
