Busca Bíblica

Encontrados 129 registros para: fratrem



Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum ei non est; (Epistula I Ioannis 2,10)

  

qui autem odit fratrem suum, in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo vadat, quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos eius. (Epistula I Ioannis 2,11)

  

In hoc manifesti sunt filii Dei et filii Diaboli: omnis, qui non facit iustitiam, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum. (Epistula I Ioannis 3,10)

  

Non sicut Cain: ex Maligno erat et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum? Quoniam opera eius maligna erant, fratris autem eius iusta. (Epistula I Ioannis 3,12)

  

Omnis, qui odit fratrem suum, homicida est, et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in semetipso manentem. (Epistula I Ioannis 3,15)

  

Qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo? (Epistula I Ioannis 3,17)

  

Si quis dixerit: “Diligo Deum”, et fratrem suum oderit, mendax est; qui enim non diligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem non videt, non potest diligere. (Epistula I Ioannis 4,20)

  

Et hoc mandatum habemus ab eo, ut, qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. (Epistula I Ioannis 4,21)

  

Si quis videt fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petet, et dabit ei Deus vitam, peccantibus non ad mortem. Est peccatum ad mortem; non pro illo dico, ut roget. (Epistula I Ioannis 5,16)

  

« Anterior12...4567891011Próxima »