Busca Bíblica

Encontrados 134 registros para: deserto



Dies autem coeperat declinare; et accedentes Duodecim dixerunt illi: “Dimitte turbam, ut euntes in castella villasque, quae circa sunt, divertant et inveniant escas, quia hic in loco deserto sumus”. (Evangelium secundum Lucam 9,12)

  

“Quis ex vobis homo, qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam, quae perierat, donec inveniat illam? (Evangelium secundum Lucam 15,4)

  

Ait: “Ego vox clamantis in deserto: “Dirigite viam Domini”, sicut dixit Isaias propheta”. (Evangelium secundum Ioannem 1,23)

  

Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis, (Evangelium secundum Ioannem 3,14)

  

Patres nostri manna manducaverunt in deserto, sicut scriptum est: “Panem de caelo dedit eis manducare””. (Evangelium secundum Ioannem 6,31)

  

Patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt. (Evangelium secundum Ioannem 6,49)

  

Et expletis annis quadraginta, apparuit illi in deserto montis Sinai angelus in ignis flamma rubi. (Actus Apostolorum 7,30)

  

Hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Aegypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta. (Actus Apostolorum 7,36)

  

Convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli, sicut scriptum est in libro Prophetarum: “Numquid victimas et hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israel? (Actus Apostolorum 7,42)

  

Tabernaculum testimonii erat patribus nostris in deserto, sicut disposuit, qui loquebatur ad Moysen, ut faceret illud secundum formam, quam viderat; (Actus Apostolorum 7,44)

  

et per quadraginta fere annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto; (Actus Apostolorum 13,18)

  

Sed non in pluribus eorum complacuit sibi Deus, nam prostrati sunt in deserto. (Epistula I ad Corinthios 10,5)