Busca Bíblica
Encontrados 1315 registros para: inter
De quo grandis nobis sermo et ininterpretabilis ad dicendum, quoniam segnes facti estis ad audiendum. (Epistula ad Hebraeos 5,11) |
in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus immobilitatem consilii sui, se interposuit iure iurando, (Epistula ad Hebraeos 6,17) |
quam sicut ancoram habemus animae, tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis, (Epistula ad Hebraeos 6,19) |
cui et decimam omnium divisit Abraham, primum quidem, qui interpretatur rex iustitiae, deinde autem et rex Salem, quod est rex Pacis, (Epistula ad Hebraeos 7,2) |
unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro eis. (Epistula ad Hebraeos 7,25) |
Dicendo “novum” veteravit prius; quod autem antiquatur et senescit, prope interitum est. (Epistula ad Hebraeos 8,13) |
Et ideo novi testamenti mediator est, ut, morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum, quae erant sub priore testamento, repromissionem accipiant, qui vocati sunt aeternae hereditatis. (Epistula ad Hebraeos 9,15) |
Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae. (Epistula Iacobi 3,13) |
conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo, quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis. (Epistula I Petri 2,12) |
hoc primum intellegentes quod omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit; (Epistula II Petri 1,20) |
Et filios eius interficiam in morte, et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda, et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra. (Apocalypsis Ioannis 2,23) |
Et exivit alius equus rufus; et, qui sedebat super illum, datum est ei, ut sumeret pacem de terra, et ut invicem se interficiant; et datus est illi gladius magnus. (Apocalypsis Ioannis 6,4) |
