Busca Bíblica

Encontrados 1205 registros para: dicit



Et cecidi ante pedes eius, ut adorarem eum. Et dicit mihi: “Vide, ne feceris! Conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu. Deum adora. Testimonium enim Iesu est spiritus prophetiae”. (Apocalypsis Ioannis 19,10)

  

Et dixit, qui sedebat super throno: “Ecce nova facio omnia”. Et dicit: “Scribe: Haec verba fidelia sunt et vera”. (Apocalypsis Ioannis 21,5)

  

Et dicit mihi: “Vide, ne feceris. Conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum et eorum, qui servant verba libri huius; Deum adora!”. (Apocalypsis Ioannis 22,9)

  

Et dicit mihi: “Ne signaveris verba prophetiae libri huius; tempus enim prope est! (Apocalypsis Ioannis 22,10)

  

Dicit, qui testimonium perhibet istorum: “Etiam, venio cito”. “Amen. Veni, Domine Iesu!”. (Apocalypsis Ioannis 22,20)