Busca Bíblica

Encontrados 1214 registros para: Domino



Gratiam habeo ei, qui me confortavit, Christo Iesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit ponens in ministerio, (Epistula I ad Timotheum 1,12)

  

Quicumque sunt sub iugo, servi dominos suos omni honore di gnos arbitrentur, ne nomen Dei et doctrina blasphemetur. (Epistula I ad Timotheum 6,1)

  

Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt, sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Haec doce et exhortare. (Epistula I ad Timotheum 6,2)

  

Timotheo carissimo filio: gratia, misericordia, pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro. (Epistula II ad Timotheum 1,2)

  

— det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die — et quanta Ephesi ministravit, melius tu nosti. (Epistula II ad Timotheum 1,18)

  

si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem, sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum paratum. (Epistula II ad Timotheum 2,21)

  

gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. (Epistulam ad Philemonem 1,3)

  

iam non ut servum sed plus servo, carissimum fratrem, maxime mihi, quanto autem magis tibi et in carne et in Domino. (Epistulam ad Philemonem 1,16)

  

Ita, frater! Ego te fruar in Domino; refice viscera mea in Christo! (Epistulam ad Philemonem 1,20)

  

Non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino, (Epistula Iacobi 1,7)

  

ubi angeli fortitudine et virtute cum sint maiores, non portant adversum illas coram Domino iudicium blasphemiae. (Epistula II Petri 2,11)

  

Et audivi vocem de caelo dicentem: “Scribe: Beati mortui, qui in Domino moriuntur amodo. Etiam, dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis; opera enim illorum sequuntur illos”. (Apocalypsis Ioannis 14,13)