Busca Bíblica
Encontrados 12053 registros para: qui
Foris canes et venefici et impudici et homicidae et idolis servientes et omnis, qui amat et facit mendacium! (Apocalypsis Ioannis 22,15) |
Et Spiritus et sponsa dicunt: “Veni!”. Et, qui audit, dicat: “Veni!”. Et, qui sitit, veniat; qui vult, accipiat aquam vitae gratis. (Apocalypsis Ioannis 22,17) |
Contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius: Si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto; (Apocalypsis Ioannis 22,18) |
et si quis abstulerit de verbis libri prophetiae huius, auferet Deus partem eius de ligno vitae et de civitate sancta, de his, quae scripta sunt in libro isto. (Apocalypsis Ioannis 22,19) |
Dicit, qui testimonium perhibet istorum: “Etiam, venio cito”. “Amen. Veni, Domine Iesu!”. (Apocalypsis Ioannis 22,20) |
