Busca Bíblica

Encontrados 126 registros para: dolor



Dolores parturientis venient ei; erit filius non sapiens: suo enim tempore non stabit in ore vulvae. (Prophetia Osee 13,13)

  

Nunc quare clamas clamore magno? Numquid rex non est in te, aut consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem? (Prophetia Michaeae 4,9)

  

Videbit Ascalon et timebit, et Gaza dolore torquetur nimis, et Accaron, quoniam confusa est spes eius; et peribit rex de Gaza, et Ascalon non habitabitur. (Prophetia Zachariae 9,5)

  

Et erit in die illa, dicit Dominus exercituum, disperdam nomina idolorum de terra, et non memorabuntur ultra; et pseudoprophetas et spiritum immundum auferam de terra. (Prophetia Zachariae 13,2)

  

haec autem omnia initia sunt dolorum. (Evangelium secundum Matthaeum 24,8)

  

Exsurget enim gens super gentem, et regnum super regnum, erunt terrae motus per loca, erunt fames; initium dolorum haec. (Evangelium secundum Marcum 13,8)

  

quem Deus suscitavit, solutis doloribus mortis, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab ea. (Actus Apostolorum 2,24)

  

quoniam tristitia est mihi magna, et continuus dolor cordi meo. (Epistula ad Romanos 9,2)

  

Neque idolorum cultores efficiamini, sicut quidam ex ipsis; quemadmodum scriptum est: “Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere”. (Epistula I ad Corinthios 10,7)

  

Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura. (Epistula I ad Corinthios 10,14)

  

idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, (Epistula ad Galatas 5,20)

  

Hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut immundus aut avarus, id est idolorum cultor, non habet hereditatem in regno Christi et Dei. (Epistula ad Ephesios 5,5)