Busca Bíblica
Encontrados 815 registros para: venit
et aurum terrae illius optimum est; ibi invenitur bdellium et lapis onychinus. (Liber Genesis 2,12) |
Noe vero invenit gratiam coram Domino. (Liber Genesis 6,8) |
dixit ad Noe: “Finis universae carnis venit coram me; repleta est enim terra iniquitate a facie eorum, et ecce ego disperdam eos de terra. (Liber Genesis 6,13) |
At illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo. Intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram. (Liber Genesis 8,11) |
Dixitque alter ad proximum suum: “Venite, faciamus lateres et coquamus eos igni”. Habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro caemento. (Liber Genesis 11,3) |
Et dixerunt: “Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cuius culmen pertingat ad caelum, et faciamus nobis nomen, ne dividamur super faciem universae terrae”. (Liber Genesis 11,4) |
Venite igitur, descendamus et confundamus ibi linguam eorum, ut non intellegat unusquisque vocem proximi sui”. (Liber Genesis 11,7) |
Movens igitur tabernaculum suum, Abram venit et habitavit iuxta Quercus Mambre, quae sunt in Hebron, aedificavitque ibi altare Domino. (Liber Genesis 13,18) |
Igitur anno quarto decimo venit Chodorlahomor et reges, qui erant cum eo, percusseruntque Raphaim in Astharothcarnaim et Zuzim in Ham et Emim in Savecariathaim (Liber Genesis 14,5) |
Descendam et videbo utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint an non; sciam”. (Liber Genesis 18,21) |
Ecce invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam, quam fecisti mecum, ut salvares animam meam; nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum et moriar. (Liber Genesis 19,19) |
Abraham autem consurgens mane venit ad locum, ubi steterat prius cum Domino, (Liber Genesis 19,27) |

