Busca Bíblica
Encontrados 489 registros para: uxor
Quam ob rem relinquet vir patrem suum et matrem et adhaerebit uxori suae; et erunt in carnem unam. (Liber Genesis 2,24) |
Erant autem uterque nudi, Adam scilicet et uxor eius, et non erubescebant. (Liber Genesis 2,25) |
Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi. (Liber Genesis 3,8) |
Adae vero dixit: “Quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de ligno, ex quo praeceperam tibi, ne comederes, maledicta humus propter te! In laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitae tuae. (Liber Genesis 3,17) |
Et vocavit Adam nomen uxoris suae Eva, eo quod mater esset cunctorum viventium. (Liber Genesis 3,20) |
Fecit quoque Dominus Deus Adae et uxori eius tunicas pelliceas et induit eos. (Liber Genesis 3,21) |
Cognovit autem Cain uxorem suam, quae concepit et peperit Henoch. Et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Henoch. (Liber Genesis 4,17) |
Qui accepit uxores duas: nomen uni Ada et nomen alteri Sella. (Liber Genesis 4,19) |
Dixitque Lamech uxoribus suis: “Ada et Sella, audite vocem meam; uxores Lamech, auscultate sermonem meum: occidi virum pro vulnere meo et adulescentulum pro livore meo; (Liber Genesis 4,23) |
Cognovit quoque Adam uxorem suam, et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens: “Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain”. (Liber Genesis 4,25) |
videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchrae, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant. (Liber Genesis 6,2) |
Ponamque foedus meum tecum; et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum. (Liber Genesis 6,18) |
