Busca Bíblica
Encontrados 1305 registros para: tuo
Et fluvius egrediebatur ex Eden ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quattuor capita. 11 Nomen uni Phison: ipse est, qui circuit omnem terram Hevila, ubi est aurum; (Liber Genesis 2,10) |
Mulieri dixit: “Multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos: in dolore paries filios, et ad virum tuum erit appetitus tuus, ipse autem dominabitur tui”. (Liber Genesis 3,16) |
Ponamque foedus meum tecum; et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum. (Liber Genesis 6,18) |
“Egredere de arca tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum. (Liber Genesis 8,16) |
Vixit autem Heber triginta quattuor annis et genuit Phaleg. (Liber Genesis 11,16) |
Apparuit autem Dominus Abram et dixit ei: “Semini tuo dabo terram hanc”. Qui aedificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei. (Liber Genesis 12,7) |
Dixit ergo Abram ad Lot: “Ne, quaeso, sit iurgium inter me et te et inter pastores meos et pastores tuos: fratres enim sumus. (Liber Genesis 13,8) |
Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est Lot ab eo: “Leva oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et ad meridiem, ad orientem et ad occidentem: (Liber Genesis 13,14) |
omnem terram, quam conspicis, tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum; (Liber Genesis 13,15) |
scilicet adversus Chodorlahomor regem Elam et Thadal regem gentium et Amraphel regem Sennaar et Arioch regem Ellasar: quattuor reges adversus quinque. (Liber Genesis 14,9) |
et benedictus Deus excelsus, qui tradidit hostes tuos in manus tuas”. Et dedit ei decimas ex omnibus. (Liber Genesis 14,20) |
Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona. (Liber Genesis 15,15) |
