Busca Bíblica
Encontrados 1585 registros para: tui
Mulieri dixit: “Multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos: in dolore paries filios, et ad virum tuum erit appetitus tuus, ipse autem dominabitur tui”. (Liber Genesis 3,16) |
in sudore vultus tui vesceris pane,donec revertaris ad humum, de qua sumptus es, quia pulvis es et in pulverem reverteris”. (Liber Genesis 3,19) |
Dixitque ad eum: “Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de agro. (Liber Genesis 4,10) |
Nunc igitur maledictus eris procul ab agro, qui aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua! (Liber Genesis 4,11) |
paenituit Dominum quod hominem fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus: (Liber Genesis 6,6) |
Ponamque foedus meum tecum; et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum. (Liber Genesis 6,18) |
“Egredere de arca tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum. (Liber Genesis 8,16) |
Dixitque Deus ad Noe: “Hoc erit signum foederis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram”. (Liber Genesis 9,17) |
Dixit autem Dominus ad Abram: “Egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui in terram, quam monstrabo tibi. (Liber Genesis 12,1) |
Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis, ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui”. (Liber Genesis 12,13) |
Sed ecce sermo Domini factus est ad eum: “Non erit hic heres tuus, sed qui egredietur de visceribus tuis, ipsum habebis heredem”. (Liber Genesis 15,4) |
Dixitque Sarai ad Abram: “Inique agis contra me; ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quae videns quod conceperit, despectui me habet. Iudicet Dominus inter me et te”. (Liber Genesis 16,5) |
