Busca Bíblica
Encontrados 624 registros para: tuam
Qui ait: “Vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi me”. (Liber Genesis 3,10) |
“Ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos (Liber Genesis 9,9) |
Statuam pactum meum vobiscum; et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram”. (Liber Genesis 9,11) |
Quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem? Nunc igitur, ecce coniux tua: accipe eam et vade!”. (Liber Genesis 12,19) |
Dixitque ei angelus Domini: “Revertere ad dominam tuam et humiliare sub manibus ipsius”. (Liber Genesis 16,9) |
Et dixit ei angelus Domini: “Ecce, concepisti et paries filium vocabisque nomen eius Ismael, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam. (Liber Genesis 16,11) |
Et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno, ut sim Deus tuus et seminis tui post te. (Liber Genesis 17,7) |
Dixit quoque Deus ad Abraham: “Sarai uxorem tuam non vocabis nomen eius Sarai, sed Sara erit nomen eius. (Liber Genesis 17,15) |
Et ait Deus: “Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen eius Isaac; et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum. (Liber Genesis 17,19) |
Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero”. (Liber Genesis 17,21) |
Cumque esset mane, cogebant eum angeli dicentes: “Surge, tolle uxorem tuam et duas filias, quas habes hic, ne pereas in scelere civitatis”. (Liber Genesis 19,15) |
Ecce invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam, quam fecisti mecum, ut salvares animam meam; nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum et moriar. (Liber Genesis 19,19) |
