Busca Bíblica
Encontrados 658 registros para: terrae
Dixit quoque Deus: “Producat terra animam viventem in genere suo, iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas”. Factumque est ita. (Liber Genesis 1,24) |
Et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta secundum species suas et omne reptile terrae in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum. (Liber Genesis 1,25) |
Et ait Deus: “Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et praesint piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili, quod movetur in terra”. (Liber Genesis 1,26) |
et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis, quae moventur in terra et in quibus est anima vivens, omnem herbam virentem ad vescendum”. Et factum est ita. (Liber Genesis 1,30) |
Istae sunt generationes caeli et terrae, quando creata sunt. In die quo fecit Dominus Deus terram et caelum (Liber Genesis 2,4) |
sed fons ascendebat e terra irrigans universam superficiem terrae (Liber Genesis 2,6) |
et aurum terrae illius optimum est; ibi invenitur bdellium et lapis onychinus. (Liber Genesis 2,12) |
Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbas terrae; (Liber Genesis 3,18) |
“Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terrae, ab homine usque ad pecus, usque ad reptile et usque ad volucres caeli; paenitet enim me fecisse eos”. (Liber Genesis 6,7) |
De volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo et ex omni reptili terrae secundum genus suum: bina de omnibus ingredientur ad te, ut possint vivere. (Liber Genesis 6,20) |
Sed et de volatilibus caeli septena septena, masculum et feminam, ut salvetur semen super faciem universae terrae. (Liber Genesis 7,3) |
Adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terrae”. (Liber Genesis 7,4) |
