Busca Bíblica

Encontrados 129 registros para: statim



Tulit ergo Abraham Ismael filium suum et omnes vernaculos domus suae universosque, quos emerat: cunctos mares ex omnibus viris domus suae; et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die, sicut praeceperat ei Deus. (Liber Genesis 17,23)

Statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos et locutus est universa verba haec in auribus eorum; timueruntque viri valde. (Liber Genesis 20,8)

Accessit et osculatus est eum. Statimque, ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi ait: “Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. (Liber Genesis 27,27)

Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit acetabulum femoris eius, et statim luxatum est acetabulum femoris Iacob, cum luctaretur cum illo. (Liber Genesis 32,26)

nec distulit adulescens quin statim, quod petebatur, expleret; amabat enim filiam Iacob valde, et ipse erat inclitus in omni domo patris sui. (Liber Genesis 34,19)

Dixerunt autem servi pharaonis ad eum: “Usquequo patiemur hoc scandalum? Dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo; nonne vides quod perierit Aegyptus?”. 8 Revocaveruntque Moysen et Aaron ad pharaonem, qui dixit eis: “Ite, sacrificate Domino Deo vestro. Quinam sunt qui ituri sunt?”. 9 Ait Moyses: “Cum parvulis nostris et senioribus pergemus, cum filiis et filiabus, cum ovibus et armentis; est enim sollemnitas Domini nobis”. 10 Et respondit eis: “Sic Dominus sit vobiscum, quomodo ego dimittam vos et parvulos vestros. Cui dubium est quod pessime cogitetis? 11 Non fiet ita, sed ite tantum viri et sacrificate Domino; hoc enim et ipsi petistis”. Statimque eiecti sunt de conspectu pharaonis. (Liber Exodus 10,7)

Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai; stabisque mihi super verticem montis. (Liber Exodus 34,2)

Statimque applicavit Aaron et filios eius. Cumque lavisset eos aqua, (Liber Leviticus 8,6)

Statimque Aaron accedens ad altare immolavit vitulum pro peccato suo, (Liber Leviticus 9,8)

egredietur ostium domus et statim claudet eam septem diebus. (Liber Leviticus 14,38)

Quam statim destruent et lapides eius ac ligna atque universum pulverem domus proicient extra oppidum in loco immundo. (Liber Leviticus 14,45)

ob sanctificationem iobelei; sed de agro statim ablatas comedetis fruges. (Liber Leviticus 25,12)


« Anterior1234567...1011Próxima »