Busca Bíblica
Encontrados 96 registros para: solus
Et delevit omnem substantiam, quae erat super terram, ab homine usque ad pecus, usque ad reptile et usque ad volucres caeli; et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca. (Liber Genesis 7,23) |
mansit solus. Et ecce vir luctabatur cum eo usque mane. (Liber Genesis 32,25) |
At ille: “Non descendet, inquit, filius meus vobiscum. Frater mortuus est, et ipse solus remansit; si quid ei adversi acciderit in via, deducetis canos meos cum dolore ad inferos”. (Liber Genesis 42,38) |
Et nos respondimus domino meo: "Est nobis pater senex et puer parvulus, qui in senectute illius natus est, cuius uterinus frater mortuus est; et ipse solus superest a matre sua, pater vero tenere diligit eum"”. (Liber Genesis 44,20) |
Quod cum vidisset socer eius, omnia scilicet, quae agebat in populo, ait: “Quid est hoc, quod facis in plebe? Cur solus sedes, et omnis populus praestolatur de mane usque ad vesperam?”. (Liber Exodus 18,14) |
Consumeris et tu et populus iste, qui tecum est. Ultra vires tuas est negotium; solus illud non poteris sustinere. (Liber Exodus 18,18) |
Si solus intraverit, solus exeat; si habens uxorem, et uxor egredietur simul. (Liber Exodus 21,3) |
Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias, mulier et liberi eius erunt domini sui; ipse vero exibit solus. (Liber Exodus 21,4) |
Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt, nec populus ascendet cum eo”. (Liber Exodus 24,2) |
Omni tempore, quo leprosus est immundus, immundus est et solus habitabit extra castra. (Liber Leviticus 13,46) |
Non possum ego solus sustinere omnem hunc populum, quia nimis gravis est mihi. (Liber Numeri 11,14) |
Et descendam et loquar tibi et auferam de spiritu tuo tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi, et non tu solus graveris. (Liber Numeri 11,17) |

