Busca Bíblica

Encontrados 27 registros para: revertar



in sudore vultus tui vesceris pane,donec revertaris ad humum, de qua sumptus es, quia pulvis es et in pulverem reverteris”. (Liber Genesis 3,19)

Numquid Domino est quidquam difficile? Revertar ad te hoc eodem tempore, et habebit Sara filium”. (Liber Genesis 18,14)

Nato autem Ioseph, dixit Iacob ad Laban: “Dimitte me, ut revertar in patriam et ad terram meam. (Liber Genesis 30,25)

eo quod pater meus adiuraverit me dicens: "En morior; in sepulcro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me"; ascendam nunc et sepeliam patrem meum ac revertar”. (Liber Genesis 50,5)

Abiit Moyses et reversus est ad Iethro socerum suum dixitque ei: “Vadam, quaeso, et revertar ad fratres meos in Aegyptum, ut videam, si adhuc vivant”. Cui ait Iethro: “Vade in pace”. (Liber Exodus 4,18)

Cui ille respondit: “Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum”. (Liber Numeri 10,30)

Dixit Balaam: “Peccavi nesciens quod tu stares contra me in via; et nunc, si displicet tibi, revertar”. (Liber Numeri 22,34)

Si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris mandata eius et praecepta, quae in hac lege conscripta sunt, et revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua. (Liber Deuteronomii 30,10)

ne recedas hinc, donec revertar ad te portans oblationem et offerens tibi”. Qui respondit: “Ego praestolabor adventum tuum”. (Liber Iudicum 6,18)

Et ait Samuel ad Saul: “Non revertar tecum, quia proiecisti sermonem Domini; et proiecit te Dominus, ne sis rex super Israel”. (Liber I Samuelis 15,26)

Si autem in civitatem revertaris et dixeris Absalom: “Servus tuus ego, rex, ero; servus patris tui ego fui prius, nunc autem ego sum servus tuus”, dissipabis mihi consilium Achitophel. (Liber II Samuelis 15,34)

Sed obsecro, ut revertar servus tuus et moriar in civitate mea iuxta sepulcrum patris mei et matris meae. Sed ecce servus tuus Chamaam; ipse vadat tecum, domine mi rex, et fac ei, quod tibi bonum videtur”. (Liber II Samuelis 19,38)


« Anterior123Próxima »